Hľadaný výraz: Lk 1,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, 3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.

1

mail   print   facebook   twitter